 |
Decreto de Erección del Instituto Histórico Josemaría Escrivá:
Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicĉ Sedis gratia Prĉlatus
Sanctĉ Crucis et Operis Dei
D E C R E T U M
Centesimo feliciter appropinquante anniversario die, ex quo ortus est Beatus Iosephmaria Escrivá de Balaguer, Operis Dei Conditor, grato ac filiali animo respicientes eius heroicum responsum divinĉ voluntati atque vitam, quam impendit totam in Ecclesiĉ Sanctĉ, suorum filiorum filiarumque et animarum omnium servitium, opportunum nobis visum est altioris inquisitionis Centrum constituere quo historicĉ de Beato Iosephmaria pervestigationes promoveantur necnon, iuxta viam et rationem scientiarum (nempe sacrĉ theologiĉ, iuris canonici, pĉdagogicĉ artis aliarumque id genus), studia quoque peragantur de eius spiritu, de iis quĉ docuit deque apostolatus operibus quĉ, velut mare sine oris, suo ipsius impulsu, cum directo tum indirecto, per orbem universum incepta sunt.
Quapropter, postquam auxilium invocavimus Beatissimĉ Virginis Mariĉ, Sedis Sapientiĉ ac Reginĉ Operis Dei, necnon Sanctorum Prĉlaturĉ Operis Dei Patronorum ipsiusque Beati Iosephmariĉ, hoc Decreto erigimus atque erectum declaramus
INSTITUTUM HISTORICUM IOSEPHMARIA ESCRIVÁ,
cuius ambitus erit internationalis, eius sedes Romĉ consistet, directe pendet a Prelato Operis Dei et aliis in civitatibus Sectiones habere poterit.
Datum Romĉ, ex ĉdibus Curiĉ Prĉlatitiĉ, die 9 ianuarii anni 2001.
@ Xaverius Echevarría
Thomas G. Bohlin
Curiĉ Prĉlatitiĉ Cancellarius
Reg. Gen. R. lib. VI pag. 2
|
|